Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

Content deleted Content added
Caecitas not coecitas
m bot: fixing DEFAULTSORT; mutationes minores
 
Linea 1:
{{L1}}
{{FA stella}}
[[ImagoFasciculus:Johann Hildebrand Withof.jpg|thumb|Iohannes Hildebrandus Withof]]
'''Joannes Hildebrandus Withofius''' die [[27 Iunii]] anno [[1694]] in Lengerice natus est, mortuus autem die [[13 Februarii]] [[1769]] [[Thuiscoburgum|Thuiscoburgi]]. Historiae professor Thuiscoburgensis fuit.
 
Linea 19:
 
== De vita et opera ==
Nam fama viri crecens & novis frondibus indies laetior effecit, ut non multo post, anno scilicet [[1719]] a Serenissimo gloriosae memoriae Rege Borussiae Friderico Wilhelmo ad nostram [[Thuiscoburgum|Thuiscoburgensem]] musarum sedem sit advocatus, quippe quae post obitum Cl. Mascampii tum temporis imprimis intelligente ac strenuo linguarum eruditarum & historiarum doctore videbatur egere. Votis igitur publicis obsecundans Withofius [[19 Aprilis]] anni [[1720]]. more solemni fuit inauguratus, continuisque deinde & dructuosis laboribus per integros hos quinquaginta annos suam spartam ornavit, nobisque sedulidate & laboriosos vitae genere praeluxit, nam in Withofio nostro, ne sene quidem nec otium, nec remisso, nulla ferendorum aut agendorum impatientia, festitudo nulla erat, instar arboris plantatae in irriguo loco, in quo fructus succedit fructui, quaeque novas frondes ante priorum lapsum gignit.
 
=== Matrimonium ===
Linea 29:
=== Proles ===
 
Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut iucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis inter quos futurus professor [[Ioannes Withofius|Ioannis Withofii]], anno ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum iuveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu maiori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster Withofius, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, Withofiae scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui huius exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.
 
== Integritas Corporis ==
Linea 123:
 
== Nexus externus ==
* [http://www.thelatinlibrary.com/withof.html Withofii Opera in ''The latin library'']
 
== Bibliographia (Probabilis) ==
 
Verissimile est hanc orationem funebris in sequenti libro contineri:
* Autobiographisches Gedicht auf seinem Stich von Mettelinus, Köln. Wiederabdruck in: Leidenfrost, '''Oratio funebris ... J.H.Withof''', Thuiscoburgi ad Rhenum, anno 1769;
 
{{DEFAULTSORT:Withofius, Ioannes Hildebrandus}}
 
[[Categoria:Scriptores Germaniae]]