Quantum redactiones paginae "82 a.C.n." differant

207 octeti additi ,  4 years ago
===Primum bellum civile Romanorum===
*'''Ineunte vere''' [[Quintus Caecilius Metellus Pius|Metellus]] Carrinam praetorem, qui parti exercitus [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirii Carbonis]] consulis praeerat, ad flumen [[Aesis (flumen)|Aesim]] vicit. Circa idem tempus [[Pompeius]] Gaium Marcium Censorinum ad [[Sena Gallica]] profligavit. Paulo post proelio ad Sacriportum commisso Sylla exercitum consulis [[Gaius Marius Minor|Marii Iunioris]] fudit atque ipsum consulem [[Praeneste]] clausit. Obsidioni Lucretium Ofellam praefecit dum ipse Romam iter facit atque Urbem sine pugna occupat, profectis iam inimicis.
*MagnoMagnum proelio incerto exituproelium inter Syllam et Carbonem ad [[Clusium (discretiva)|Clusium]] commissocommissum incerto exitu fuit. Paulo post ambo consules ad [[Faventia|Faventiam]] a Metello victi sunt. Qua clade accepta abiecti animo Norbanus [[Rhodus|Rhodum]] fugit ubi ne Sullae traderetur mortem sibi ipse conscivit, Papirius Carbo autem Africam petere maluit.
 
== Nati ==