Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 14:
Quaestiones ethicae perdifficiles sunt, et quidem his de causis. Quarum prima est, quod notiones, quae ad res ethicas referuntur, inconstantes nec usu confirmatae sunt. Quamquam [[Socrates]] et paene omnes post eum philosophi aliquid de rebus ethicis dixerunt, suis quisque notionibus propriis usus est. Secunda difficultas: de statu ethicae nullus inter philosophos consensus esse videtur. Sunt qui ethicam putent potiorem philosophiae partem esse. Qui autem aliter sentiunt, negant quicquam generale in ethica dici posse tale, quod cum enuntiatis generalibus [[epistemologia]]e et [[metaphysica]]e comparari possit. Itaque ethicam in partem remotiorem philosophiae relegare volunt. Illi quoque, qui ethicam magni faciunt, de natura eius ambigunt, utrum suae potestatis sit, an cum epistemologia et metaphysica aliquam rationem habeat.
 
Tertia difficultas ad religiositatem humanam pertinet. Variis enim civitatibus suus cuique credendi mos translaticius est, qui in ludo publico aut in schola religiosa civibus praecipitur, quo fit, ut differentia, quae inter ethicam philosophicam et ethicam religiosam esse debeat, iam dudum irrevocabiliter turbata sit. Quae cum ita sint, notiones et dictiones [[connotatio]]nibus scatent: ''bonum, malum, iustum, virtus, conscientia'' non solum ad philosophiam referri videntur. Quartum problema. Interdum dicitur non esse una ethica integra, esse e contra ethicarum varietas, sicut ethicae [[ethica Christiana|Christiana]], [[ethica mercatoria|mercatoria]], [[ethica medica|medica]], [[bioethica|vitalis]], aliae, quarum quaeque ad certas tantum homines speciales pertineant. At nisi communem nucleum ethicum haberent, perdifficile esset cognoscere de variis ethicis agi. Quinta quaestio de argumento ethicae est. Cum in epistemologia de scientia, et in metaphysica de [[ontologia]] agatur, in ethica, qua de re tandem praecipue agatur, dubium esse videtur: utrum de vita bona, an de libertate, an de dignitate, an de moralitate. Quae omnia ad ethicam certe pertinent, sed quid in ethica maximi ponderis sit, ambiguum est. Nihilo minus, quaestiones ethicae ex vita cotidiana nascuntur quaestiones ethicae, quibus non desunt solutiones responsivae, quae, si accuratius probaveris, nihil nisi suasiones inanes aut persuasiones translaticiae esse videntur.
 
 
Linea 20:
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Bibliographia ==
* Anscombe, Elizabeth. 1958. Modern Moral Philosophy. ''Philosophy'' 33 (124): 1–19.
* Arrington, R. L. 1989. ''Rationalism, Realism, and Relativism. Perspectives in Contemporary Moral Epistemology.'' Ithaca: Cornell University Press.
* Becker, Lawrence C. & Charlotte B. Becker, eds. 2002. ''Encyclopedia of Ethics,'' I-III. Ed. 2a. New York: Routledge.
* Butchvarov, Panayot. 1989. ''Skepticism in Ethics).'' Indiana University Press.
* Blackburn, Simon. 2001. [http://www.worldcat.org/title/being-good-a-short-introduction-to-ethics/oclc/51644518 ''Being good: A short introduction to ethics.'' Oxoniae: Oxford University Press.]
* Crisp, Roger. 2011. [https://www.rep.routledge.com/articles/ethics;jsessionid=DC0042935BB90B16E896912EF3471749 Ethics]. ''Routledge Encyclopedia of Philosophy.'' London: Routledge.
* Deigh, John. 1995. Ethics. ''The Cambridge Dictionary of Philosophy.'' Cambridge University Press.