Quantum redactiones paginae "Pyrrho" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
Inter antiquiores conditae Sceptices honorem obtinet Pyrrho Eleus, cuius vitam descripsit Antigonus Carystius. Natus, Philippo regnante Macedone, primum Brysonem dialecticum, postea Anaxarchum Democriteum habuit praeceptores. Alexandrum Magnum in Indiam comitatus est, ubi Gymnosophistas et Magos potuit adire.
 
Quantum vero ex Pyrrhone Scepticismus profecerit, definire non possumus, cum quid ipsi, quid successoribus tribuendum sit, internoscere nequeamus. Videtur decem illos <i>modos</i> (τροπους) condidisse. Scepticus dogma non ponit, id est assensum cohibet ab omni re dubia et incerta; quam assensus retentionem statim forte fortuna comitata est ea, ad quam omnia philosophia sua tendebat, animi quies et securitas (απαθειααπαθεία).
Pyrrhonis discipulus fuit Timon Phliasius.
Pyrrhonis sectatores <i>Pyrrhonici</i> dicuntur sive <i>Sceptici</i>.
 
==Nexus externi==