Quantum redactiones paginae "Antonius Piso" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Hic liber est prima dissertatio Francogallica quae non tam testimoniis auctorum antiquorum quam ipsis numismatibus in cimeliarcho auctoris collectis innititur. Ante Pisonem [[Aeneas Vicus]] (''Discorsi sopra le medaglie de gli antichi'', 1555) et [[Sebastianus Erizzo]] (''Discorso sopra le medaglie degli antichi'', 1559) dissertationes eiusdem generis, siquidem gemmas exceperis, [[Italiane]] ediderant. In praefatione Piso confitetur sibi facilius fuisse de tali argumento Latine scribere, quoniam ipsa verba e fontibus repetisset, aliter tamen fecisse quia non tantum a doctis sed ab omnibus antiquitatum amatoribus intelligi voluerat. Ut Sebastianus Erizzo Piso secundam partem addidit, qua commentariis suis nummos et gemmas e sua collectione selectas illustrat, quae quidem aliquid ad antiquitatem cognoscendam conferant.
 
Illa numismata et gemmae aeri incisae viginti tabulis exeunte volumine positis conspiciuntur. In quibus tabulis monogramma illustris chalcographi [[Petrus Woeriot|Petri Woeriot]] agnoscitur. Praestantis operis sunt illae chalcographiae et, quia magno constabant, ipsum ducem Carolum III impensis de suo contulisse ex epistola dedicatoria accepimus. Praeterea nonnulli buxei typi (sigilla et nummi) intra textum impressi sunt.
 
== Notae ==