Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 147:
 
=== De confiniis morpharum ===
Quotae morphae sunt verbi formae q.e. ''calceamentariusque''? Segmentum certissimum est ''que'' [[cliticum|inclinativum]], quod — contra ac τε Graecum — sine spatio verbo priori adiungi solet. ''Calceamentarius'' a nomine deverbali q.e. ''calceamentum'' ductum est. ''Calceamentum'' autem, itemque ''calceator'' 'qui calceat, calceolarius', a [[stirps (linguistica)|stirpe]] verbali /kalkeā-/ ductum est sicut ''blandimentum'' et ''blanditor'' a blandiendi verbi stirpe /blandī-/ ducta sunt. Nam /ā/ et /ī/ vocales stirpales coniugationem designant; itaque segmenta propria sunt /kalke+ā+/ et /bland+ī+/. Quae cum ita sint, nihil obstat, quin formam q.e. ''calceamentariusque'' ex sex morphis constare ponamus, quae sunt ''calce+a+ment+ari+us+que''. Quae morphae in aliis quoque nominibus reperiuntur. Dixerit quidem quispiam morpharum numerum nihilo minus septem esse, quod ''calceus'' a radice /kalk-/ (unde ''calx'' 'pars posterior imi pedis, calcaneum') et verbum denominativum ''calcare'') derivatum sit: ''calc+e+a-ment+ari+us+que''. Quae quidem descriptio [[etymologia|derivationem etymologicam]] [[synchronia|derivatione synchrona]] miscet. Quamquam enim ''calceus'' olim temporibus perantiquis a ''calce'' (vel potius [[radix (linguistica)|radice]] /kalk-/) suffixo adiectivo ''+eo+'' ductum esse videtur, origo derivati *''calc+eo+s'' addito tempore locutores fugit, et significatio 'ad calcem pertinens' speciatim ad 'caliginem' vel 'calceamentum' relata est, neque igitur relatio "''calceus'' a ''calce''", cum significationes nimium differrent, iam [[Sprachgefühl|conscientiae linguae]] locutorum congruebat.