Quantum redactiones paginae "Universitas Hierana" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Historia ==
Cives Erfordiae privilegium de universitate instituenda tempore schismatis magni (1378-1417) ab antipapa [[Clemens VII (antipapa)|Clemente VII]] [[Avennio]]ne acceperat non a papa [[Urbanus VI|Urbano VI]] [[Roma]]e. Sed iste omnia decem annos post confirmavit. Interim alia athenaea populo dabantur, [[Heidelberga]]e (1386) [[Colonia Agrippina|Colonia]]eque (1388); saeculo XV sequebantur instituta in urbibus [[Herbipolis]] (1402), [[Lipsia]]e (1409), Rostock (1419), Greifswald (1456), Freiburg (1457), [[Basilea]]e (1460), [[Ingolstadium|Ingolstadii]] (1472), [[Augusta Treverorum|Augustae Treverum]] (1473), [[Tubinga]]e et [[Mogontiacum|Mogontiaci]] (1477), saeculo autem XVI ad Wittenberg[[Wittenberga]]e (1502) et [[RegionmontiumRegiomontium|Regiomontii]] (1544).
 
Praelectionum exordium habebant Erfordiae anno 1392, unde universitas maior Germanica facta est. Cuius inter studiosos fuit etiam [[Martinus Lutherus]], studens factus ibidem anno 1501, baccalaureatus artium factus anno 1502 et magister anno 1505. Anno 1509 Martinus denique doctor creatus est. Iste reformator confessus est postea: "Fateor et agnosco: Mater mea Erfordiensis Universitas, cui non contentionem, sed honorem debeo." (e litteris datis die 21.12.1514; WA Briefwechsel I p. 30). Erfordiam Lutheri Almam matrem esse constat.