Quantum redactiones paginae "Antonius Augustinus" differant

Content deleted Content added
Linea 33:
Tempore quo in Italia vitam agebat duos auctores antiquos edidit qui de lingua et grammatica Latina dissertationes composuerant : [[Varro Reatinus|Varronem]] et [[Verrius Flaccus|Verrium Flaccum]] (a Festo abbreviatum). Amborum manuscripta traditio difficillima et corruptissima erat.
* 1557 :''M. Terentii Varronis pars librorum quattuor et viginti De lingua latina''<ref> Romae: apud Vincentium Luchinum</ref> : fortasse haec editio non multum ad gloriam Antonii Augustini contulit. Mox enim ab [[Hadrianus Turnebus|Hadriano Turnebo]] e [[Iosephus Iustus Scaliger|Scaligero]] accusatus est quod manuscriptos libros recentiores secutus esset atque Latinitatem orthographiamque suo arbitrio mutasset<ref>Crawford p.578.</ref>.
* 1559 : ''M. Verrii Flacci Qvae extant, et Sexti Pompei Festi de Verborum significatione, libri XX. In eundem Festum annotationes''<ref>Venetiis: Apud Ioannem Mariam Bonellvm. [https://books.google.fr/books?id=gBpyWYTyBY0C&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Hic legere potes]</ref>. Optimo codice [[Palatium Farnesium|Farnesiano]] uti potuit : ita multas emendationes prioribus editionibus attulit<ref>Carmen Gallardo, 'Antonio Agustín, editor de Festo' in ''Los humanistas españoles'', 1990 : 151-154.</ref>.
 
===Antiquitates et numismata===