Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
m ~ (10K)
m ~
Linea 1:
[[Fasciculus:Ginevra1.JPG|thumb|[[Genava (urbs)|Genavae]]: Monumentum [[reformatores|reformatorum]]]]
[[Fasciculus:Chodowiecki Basedow Tafel 84 b Z.jpg|thumb|Communio in ecclesia protestantica. Imago a [[Daniel Chodowiecki|Daniele Chodowiecki]] circa annum [[1770]] facta.]]
Notio '''Protestantes''', quae in primo [[civilitas|politica]] fuit, sensu strictiore omnes assectatores communitatum [[Religio Christiana|Christianarum]], quae [[reformatio]]ne [[saeculum 16|saeculo decimo sexto]] ortae ex [[Germania]] [[Helvetia]]que profectae primo imprimis in [[Europa]] meridiana septententrionalique diffusae sunt.
 
Sensu latiore etiam ecclesiae Protestantes appellantur, quae post reformationem ortae eadem vel similia praecepta ac ecclesiae reformatoriae sequuntur eoque [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam Romanam]] defugiunt. Hoc sensu inter alias etiam [[Communio Anglicana]] ad Protestantismum numeratur. Etiam [[Ecclesiae Liberae]] ad Protestantismum pertinent, ad quos inter alios [[Mennonitae]] iam tempore reformationis orti, [[Baptistae]], [[Methodistae]], [[Ecclesia Adventistarum Septimi Diei]] et [[Ecclesia Pentecostalis]]. Etiam [[Valdenses]] iam [[saeculum 12|saeculo duodecimo]] orti Protestantismo adscribuntur. Ecclesiae [[Ecclesiae Presbyterianae|Presbyterianae]] et [[Ecclesiae Congregationalisticae|Congregationalisticae]] maxime in terris [[lingua Anglica|linguae Anglicae]] diffusae et multae aliae denominationes ad [[Ecclesiae Reformatae|Ecclesias Reformatas]] numerantur. Etiam [[Religiosa Amicorum Sodalitas]] (sive Quackeri) ex reformatione [[Anglica|Anglica]] profecta est.