Quantum redactiones paginae "Troades (Seneca)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q3999195 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Sacrifice Polyxena BM GR1897.7-27.2.jpg|thumb|right|300px|Neoptolemus/Pyrrhus Manibus patris Achillis Polyxenam immolat. Amphora nigris figuris. VI saec. a.C.n.]]
'''''Troades''''' est [[tragoedia]] [[saeculum 1|saeculo primo]] a [[Seneca Minor|Seneca Minore]] exemplo [[Euripides|Euripidis]] scripta, in qua duas fabulas Euripideas contaminavit, [[Hecuba (Euripides)|Hecubam]] et [[Troades (Euripides)|Troades]]. Argumentum e mythologia Graeca sumptum est : et [[Astyanax|Astyanactem]] ex altissima turreturri praecipitatum et [[Polyxena|Polyxenam]] Manibus [[Achilles|Achillis]] immolatam refert.
==De personis==
Personae huius tragoediae sunt : [[Agamemnon]], [[Andromache]], [[Astyanax]], [[Calchas]], [[Hecuba]], [[Helena]], [[Polyxena]], [[Pyrrhus (filius Achillis)|Pyrrhus]], Talthybius praeco, [[Ulixes]], praeterea chorus captivarum Troadum et senex quidam.
Linea 8:
==Argumentum==
[[Fasciculus:Astianax.jpg|thumb|right|Caedes Astyanactis.]]
Scaena partem campi inter mare et urbem [[Troia|Troiam]] sitam praebet, ubi milites Graeci et captivi Troiani profectionem classis in Graeciam redituri exspectant. Troades de fato suo queruntur, [[Hecuba]] et choro velut amoebaeis cantibus sibi invicem respondentibus. Tum Talthybius praeco refert umbram [[Achilles|Achillis]] ex [[Infernus|Inferis]] emissam Graecis apparuisse ac praedam sibi debitam postulavisse, Polyxenam ultimam filiam [[Hecuba|Hecubae]], quae in tumulo suo ut victima mactaretur. Sequitur altercatio inter Pyrrhum, filium Achillis, qui desideriis patris mortui satisfieri vult et [[Agamemnon|Agamemnonem]] regem reluctantem atque hoc sacrificium barbarum existimantem. At [[Calchas]] vates litem decidit dum adfirmat ventos secundos classi deos non daturos nisi [[Polyxena]] immolata et [[Astyanax|Astyanacte]], parrvoparvo filio [[Andromache|Andromachae]], necato. Tum chorus Troadum canticum exorditur adfirmans nihil post mortem iam esse et animam simul cum corpore perire : ita requiem tandem miseriis datum iri ! Andromache autem [[Hector|Hectoris]] umbra in somnio monita parvum filium in tumulum mariti sui occultavit. Mox callidus [[Ulixes]] [[Astyanax|Astyanactem]] ad supplicium quaerit et matrem inexorabilis percontatur, quam ex pavore intelligit mortem filii mentiri. Minatur itaque sese tumulum Hectoris solo aequaturum. Tum misera mater, ne simul et natus opprimeretur et tumulus mariti destrueretur, omnia confitetur et filium tradit. Frustra flebiliter precatur ut aetati tenerae parceretur. Mox Helena et ipsa a Graecis missa Polyxenae persuadere conatur ut festis ornamentis vestita se sequeretur, tamquam Pyrrhus eam uxorem ducere vellet. Sed acerbis maledictis Andromachae increpita verum confiteri cogitur : Polyxena nuntio mortis imminentis gavisa esse dicitur. Tragoedia exeunte nuntius quidam supplicium virginis et pueri narrat, qui ambo ad mortem fortiter ultro ierunt necnon nuntiat quos dominos captivae sortitae sint : Hecuba serva Ulixis nolentis erit, Andromache Pyrrhi.
 
Pluribus locis de vita post mortem agitur nec tamen quicquam certi de ea re colligitur. Umbrae Hectoris et Achillis actioni interveniunt. Umbra Hectoris in somnio videtur sed forma Achillis vigilibus Achaeis, ut videtur, apparet. Iam ineunte fabula chorus mortuos luget, mox tamen Priamum felicem esse in campis Elysiis dicit, quia Hectorem videt nec ruinae Troianae superfuit. Paulo post contra idem chorus doctrinam [[Epicurus|Epicuri]] de morte animae explicat, quae nihil aliud est quam paulum spiritus in auras vanescentis, sive quia securum finem aerumnarum Troades sibi cupiant, sive sic probantes expostulationes Achillis vanas esse.
 
==Sententiae notabiles==
Linea 19:
: ''Optanda mors est sine metu mortis mori'' (869)
==Conclusio==
In hac fabula ex caede puerorum innocentium horrorem et miserationem movet Seneca. Tragica est quia voluntate deorum evenit : nam et Agamemnon primum recusarat et Ulixes Andromachae dixerat non se sed Calchantem vatem mortem Astyanactis expostulasse. Romanis tempore [[Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus|Neronis]] viventibus fortasse in mentem subibat fatum [[Britannicus|Britannici]] et [[Octavia (Claudii filia)|Octaviae]].
 
==Editiones==