Quantum redactiones paginae "Kalevala" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 16:
===Fabula de Kullervone===
Tricesimum primum usque ad sextum cantum: [[Untamo]] [[Kalervo]]nem fratrem controversiae causa una cum genere omni occidit nisi feminam quandam gravidam, quae postea [[Kullervo]]nem parit. Quem Untamo servum Ilmarini vendit. Eius uxor eum pecudes pascere iubet, aspere tractat. Iniurias persecutus Kullervo boves in palludem, feras domum agit. Domina ab eis lacerata pastor e domo Ilmarinis fugerit. Parentes suos vivos, cum in eos incidit, non agnovit, sororem suam autem in stuprum illicit. Quae consanguinitate illustrata semet flumine demergit. Ipse domum Untamonis iracundus petit unumquemque occidit. Domum reversus suos etiam mortuos cognoscens Kullervo ferro incumbit.
 
===Fabula de Ilmarine===
cantus tricesimus septimus atque octavus: Ilmarinen uxorem maerens novam [[aurum|auro]] fabricatur. Aurea sponsa autem frigida est, qua de causa faber eam dimittit, filiam Borealem minorem frustra petit. De Pohjolae abundantia Sampone effecta Väinämöinen certiorem facit.
 
===Tertia de Väinämöine fabula===
Cantus tricesimus nonus usque ad quadragesimum tertium: Väinämöinen, Ilmarinen, Lemminkäinen Pohjolam navigant, ut Samponem rapiant. In itinere Väinämöinen [[esox|esocem]] ingentem occidit [[maxilla]]mque eius [[lyra]]m reddit. Ea canens Pohjolae gentem consopit. Samponem adepti socii fugiunt. Louhi autem experrectus semetipsam aquilam magnam reddit et cum exercitu socios assequitur. Eis proeliantibus Sampo frangitur.
 
Quadragesimus quartus usque ad nonum cantum: Louhi aegritudines atque ursum Kalevalam mittit, sidera celat, ignem rapit. Väinämöinen Ilmarinenque astra atque flammas recuperant.
 
===Fabula de Marjatta===
Quinquagesimus cantus: Marjattam virginem [[vaccinium|baca vaccinii]] gravidum facit. Puerum Väinämöinen capitis damnat, ille autem Väinämöinen oratione vincens rex [[Carelia]]e fit, aevum Kalevalense finit.
==Libri==
*''Kalevala Latina, Carmen epicum nationis Finnorum ... transtulit'' [[Tuomo Pekkanen]]..., Helsinki: Societas Kalevalensis 1996