Quantum redactiones paginae "Kalevala" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 14:
===Altera de Lemminkäine fabula===
Vicesimus sextus usque ad tricesimum cantum: Lemminkäinen indignatus, quod ad nuptias non vocatus sit, Pohjolam petit dominumque occidit. Fuga salutem petens insula considit, feminas confutuit, dum mariti eum fugent. Cum rediens domum propriam exustam invenerit, iterum Pohjolam ulturus petit, sed rebus infectis revertit.
===Fabula de Kullervone===
Tricesimum primum usque ad sextum cantum: [[Untamo]] [[Kalervo]]nem fratrem controversiae causa una cum genere omni occidit nisi feminam quandam gravidam, quae postea [[Kullervo]]nem parit. Quem Untamo servum Ilmarini vendit. Eius uxor eum pecudes pascere iubet, aspere tractat. Iniurias persecutus Kullervo boves in palludem, feras domum agit. Domina ab eis lacerata pastor e domo Ilmarinis fugerit. Parentes suos vivos, cum in eos incidit, non agnovit, sororem suam autem in stuprum illicit. Quae consanguinitate illustrata semet flumine demergit. Ipse domum Untamonis iracundus petit unumquemque occidit. Domum reversus suos etiam mortuos cognoscens Kullervo ferro incumbit.
==Libri==
*''Kalevala Latina, Carmen epicum nationis Finnorum ... transtulit'' [[Tuomo Pekkanen]]..., Helsinki: Societas Kalevalensis 1996