Quantum redactiones paginae "Historia Sinica" differant

Content deleted Content added
m pagina inter 10,000 paginas
Jondel (disputatio | conlationes)
Linea 18:
Anno 1927 [[Chiang Kai-Shek]] dux militaris rerum potitus est et contra communistas se vertit, quos e [[Shanghai]] pepulit. Anno 1928 Chiang praeses rei publicae factus est. Anno [[1931]] Iaponia vi Mandschuriam expugnaverunt et a Sina separaverunt. Mao Zedong autem a Kuomintang pulsus in Hunan et Iangxi regionibus Rem Publicam Sovieticam condidit. Sed Chiang Kai Shek eum adeo persequebatur, ut Communistae annis 1934-1935 "itinere magno" fugere coacti sunt et paene exstincti fuissent.
 
=== [[Primum Bellum Sino-Iaponense|Bellum contra Iaponiam (1937-1945)]] ===
[[Fasciculus:Camouflaged and poorly equipped Chinese soldiers repell a charge of 50,000 Japanese along the Salween River near Burma. - NARA - 196230.jpg|thumb|Milites male instructi Rei Publicae Sinarum impetum Japonicorum ad finem erga [[Birmania]]m defendebant]]
Die 7 iuli 1937 Iaponici Sinam invaserunt post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani in [[Asia]]. Iaponici magnas partes Sinarum expugnaverunt et Kuomintang et Communistas ad foedus coegerunt. Itaque dehinc una contra hostes pugnaverunt, sed in alterum fidem non habuerunt. Anno 1945 Iaponia a [[CFA]] coactus deditionem hostibus suis obtulit.
 
=== Bellum civile (1945-1949) ===