Quantum redactiones paginae "Tulipomania" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
[[Fasciculus:Jan Brueghel the Younger, Satire on Tulip Mania, c. 1640.jpg|thumb|310px|''Tulpomanie'', pictura derisoria ab [[Ioannes Breugelius iunior|Ioanne Breugelio]] c. 1640 facta. Mercatores simiae tulipis operam dantes.]]
'''Tulipomania''' fuit, secundum opinionem late diffusam, [[bulla oeconomica]], quae apud [[Nederlandia|Nederlandos]] ex [[tulipa]]e [[bulbus|bulborum]] mercatura orta [[anni 1630|annis 1630]] tumebat, donec anno [[1637]] rupta est. Tulipomania fuisse putatur omnium prima — nec profecto ultima — bulla oeconomica ex futuri lucri exspectationibus nata. De rebus, quae annis 1630 in tuliparum mercatura evenerunt, multa scripta multaque narrata sunt, quae quidem non semper fidem faciunt. ''Tulipomania'' hodie [[metaphora|per translationem]] quamlibet bullam oeconomicam significat, in qua pretium mercandi magnopere pretium fundamentale superat.
Line 10 ⟶ 9:
 
Etiam hodie intellectus vulgaris tulipomaniae positus est in libro, quem [[Carolus Mackay]] de vulgi credulitate conscripsit [[anecdotum|narratiunculas]] dehortatorias secutus annis 1630 ortas.<ref>Mackay 1841: [http://www.econlib.org/library/Mackay/macEx3.html#Ch.3,%20The%20Tulipomania cap. 3].</ref> Mackay, quippe qui mores docere vellet, cum utilia tum etiam incerta fideque parum digna protulit. Cum tulipam gratiam totius nationis inisse dixit, certe magnitudinem rei exaggeravit, nam Anne Goldgar, quae actis ad tulipae bulborum mercaturam pertinentibus summa diligentia inspectis narrationem tulipomaniae ex [[anecdotum|anecdotis]] dehortatoriis aliisque nugis purgavit, multo angustioribus finibus bullam oeconomicam circumscribit. Dicit enim numerum hominum furore illo impulsorum opinione minorem fuisse.<ref>Goldgar 2007: 139.</ref> In narratione Mackayana unus bulbus (promissivus) vel centies singulis diebus ex uno possessore ad alium migrare potuit, donec mense Februario anni 1637 mercatus tulipae pessum datus est, et vasta hominum multitudo fortunam suam amisit. Itaque tulipomania exemplum editum est, ne quis spe lucrationis periculum pecuniarium faceret. Sed ex tulipomania, ut a Goldgar demonstratum est, magis sociale quam [[discrimen oeconomicum|oeconomicum]] apparere videtur discrimen, quod ordinem publicum et dignitatem privatam perturbaret.
 
=== De existimationibus oeconomicis ===
Inde ab [[anni 1980|annis 1980]] libri oeconomici editi sunt, qui narrationem [[moralismus|moralisticam]] in quaestionem vocat. Cum enim satis multi eodem modo agunt, actuum factus erit acervus, ex quo ultro nascetur dilectarum mercium egestas, auctus pretiorum ac bulla oeconomica. Quae eventorum consequentia saepe repetita est temporum cursu.