Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
→‎Verba: Mutatio tollendum verborum "divisa sunt," innecessariorum erat.
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
→‎Neolatina: missa latina hodie
Linea 76:
Aetas neolatina saeculo undevincensimo incipere putatur. Hac aetate linguae usus definitur ab [[Lingua Latina Ecclesiastica|Ecclesia Catholica Romana]] et ab [[Lingua Latina academica|academicis secularibus]], qui mores classicos recolere volunt.
 
[[Lingua Latina Ecclesiastica]] sermo specialis ab Ecclesia Catholica Romana adhibitus vocatur. Lingua adhibita est in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis [[papa|Papae]], praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Hodie est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur. Etiam relinquerunt in Ecclesia Catholica nonnullae communitates quae sicut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri aut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X secundum Traditionem quam semper exercuit Ecclesiam ab Nicaei Consilio ad Vaticanum II Consilium latinam missam celebrunt.
 
[[Lingua Latina academica|Multi academici]] autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum [[latinitas viva|latinitatis vivae]] ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas [[Institutiones Latinae|institutiones]] ad linguam citandam statuunt, et multos [[Libri Latini|libros Latine]] scribunt.
Linea 91:
'''Latina vulgaris''' erat lingua sermonis plebis vel ordinis inferioris societatis veterum Romae vel in Latio. Ne Cicero quidem latina litterata formalique in sermone vulgari fari solebat. Rudium ordo vel ineruditum vulgus tamquam minime intellegeret et loquebatur simpliciori varietate latinae minus tenens regulas et accipiens nova elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dacoromanica),{{dubsig}} quia, quamvis auctoritas sit classica, genuina locuta lingua fuit vulgaris.<ref>Gavin Betts, ''Teach Yourself Complete Latin,'' p. 7.</ref>
 
Quomodo locuta Latina vulgaris classicaque sonabat, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant.<ref name="LKHS">[[Thorus Janson]], ''Latin: Kulturen, historien, språket'' (Wahlström & Widstrand, 2009), ISBN 9789146204282.</ref> Sed imaginem eius accipere potes per [[comoedia]]s Romanas.<ref name=LKHS/> Hic est aliquid a [[Plautus|Plauto]] conscriptum:<ref name=LKHS/>
 
:<small>CLEOSTRATA</small> : Myrrhina, salve.