Quantum redactiones paginae "Publius Terentius Afer" differant

Content deleted Content added
errorem verbalis modi correxi
Linea 4:
== De vita ==
Nobis incerta et inter sese dissimilia de Terentii vita elementa sunt. Elementa certa perpauca in primis propter [[Suetonius|Suetonium]] habemus. Eius diem natalem non scimus sed nonnulli Latini scriptores tradunt Terentium aequalem esse Publio Scipioni Aemiliano et ob hanc rem non est mendosum dicere in 185 a.C.n. fere natum fuisse Afrum in Carthagine. Fuit puer servus senatoris cuiusdam Terentii Lucani, qui ob iuvenis formam ingeniumque eum liberavit. Poeta nomen gentis senatoris sumpsit et sibi nomen Publius Terentius Afer (hoc ob eius originem Carthaginiensem) erat.
Suetonius scripsit multos praeclaros amicos defensoresque Terentium habuisse praecipue Lucium Aemilium Paulum, [[Scipio Aemilianus|Scipionem Aemilianum]] et Gaium LeliumLaelium, auctores litterarum Graecarum in [[Roma|Urbe]]. Ab anno 166 usque ad 160 a.C.n. Terentius sex comoedias scripsit: ''Andria'', ''Hecyra'', ''Heautontimorumenos'', ''Eunuchus'', ''Phormio'' et ''Adelphoe''.
Post annum 160 a.C.n. Terentius ex Urbe profectus est ad peregrinationem faciendam sed numquam in patriam revertit. Suetonius diversas opiniones de hac re dedit: pestilentia, naufragium, desperatio quoniam novas Menandri comoedias a Graeciae bibliothecis captas una die perdidit. De Suetonii dictis, Terentius vitam amisit viginti quinque annos natus.
 
== Comoediae ==