Quantum redactiones paginae "Alcuinus" differant

Content deleted Content added
duo primi versus sunt distichon elegiacum
totum epitaphium non mancum desideratur
Linea 1:
{{Citatio|
: Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator.
: Alchuine nomen erat sophiam mihi semper amanti,
:: et mea scrutare pectore dicta tuo,
: ut tua deque meis agnoscas fata figuris:
:: vertitur o species, ut mea, sique tua.
: quod nunc es fueram, famosus in orbe, viator,
:: et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
: delicias mundi casso sectabar amore,
:: nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
: quapropter potius animam curare memento,
:: quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
: cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
:: me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
: cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro
:: quod mox esuriens pulvere vermis edet?
: ut flores pereunt vento veniente minaci,
:: sic tua namque, caro, gloria tota perit.
: tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis huius
:: et dic: 'da veniam, Christe, tuo famulo'.
: obsecro, nulla manus violet pia iura sepulcri,
:: personet angelica donec ab arce tuba:
: qui iacis in tumulo, terrae de pulvere surge,
:: magnus adest iudex milibus innumeris.
: AlchuineAlchuin nomen erat sophiam mihi semper amanti,
:: pro quo funde preces mente, legens titulum.