Quantum redactiones paginae "Civitates Foederatae Americae" differant

Content deleted Content added
→‎Forma foederalis rei publicae: 435 legati 2 senatores
Linea 46:
Res publica Americana constat in una re publica foederale, quae continet in se quinquiginta res publicas civicas distinctas. Quaeque rei publicae civicae propriam constitutionem administrationemque habet. Insuper non nullas colonias sive [[terrae Civitatum Foederatarum Americae|terras]] tenet variis in condicionibus, inter eas [[Portus Dives|Portum Divitem]] (Puerto Rico), [[Samoa Americana|Samoam Americanam]], [[Guama|Guamam]], et [[Campus_Columbiae|Campum Columbiam]] (Anglice ''District of Columbia''). Eae coloniae sicut civitates non valent, sed incolae suae inter cives CFA enumerantur.
 
Res publica foederalis est divisa in tres ramas: legifera, iuridica, et ad administrationem pertinens. Rama legifera constat in duabus curiis, quae sunt [[Comitia Civitatum Foederatarum Americae|Comitia]] a 435 legatis populi constituta et [[Senatus Civitatum Foederatarum Americae|Senatus]]. Unocuique rei publicae civicae duo senatores et legati pro incolis sunt.

Praeses, a populo nominatus et a civitatibus electus, legiones imperat et grapheocratias rectionium administrat. Altissimum forum iuridicum est Curia Suprema, cuius iudices Praeses subrogat et Senatus sancit.
 
Annis [[1777]]–[[1789]], res publica Americana operabat forma infirma sub "Charta Confoederationis" (Anglice: ''Articles of Confederation'') a tredecim civitatibus conditoribus creata. Anno [[1787]], denique patres fundatores, Civitates Foederatas Americae creantes, novam constitutionem rei publicae comprobaverunt. Quamquam consitutio ipsa multot emendatur, forma rectionis originalis eius anni [[1787]] hodie manet intacta.