Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
 
Periculosum autem est paginam iam exstantem in spatium personalem removere, ibi omnino retractare, rursusque in spatium publicum inserere, quia, si alii interdum paginam publicam mendent, mutationes eorum delebis. Ergo te suadeo, si alias paginas simili modo rescribere vis (spero te id facturum!) melius erit paginam in spatio publico iacentem, tibi aliisque visibilem, sine metu recensere! Gratias tibi ago -- [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 14:11, 7 Novembris 2015 (UTC)
 
:Recte dicis, quippe cum paulo ante JS scripsi, quod omnes "U" in "V" verteret, sed male munere suo, quia paginas non ipsas mutari oportebat, functum esse videns iam delevi. Tibi igitur, qui menda a JS meo facta conrexeris, gratiam debeo.
 
:Porro autem eius me paenitet, quod periculis, quoniam longe a Vicipaedia afui, ignotis rem scribebam. Spero tantum ut quod scribo satis fuerit suave atque iucundum! inquit [[Usor:MCaecilius|M. Caecilius]], [[Disputatio Usoris:MCaecilius|ecce disputatio]] 23:19, 7 Novembris 2015 (UTC)