Quantum redactiones paginae "Ianus Pannonius" differant

Content deleted Content added
bibl
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Pannonius Panegyricus 1512 tp.jpg|thumb|Titulus ''Ioannis Pannonii ... Panegyricus in laudem Baptistae Guarini Veronensis praeceptoris sui conditus'' (1512)]]
[[Fasciculus:Janus Pannonius Pécs.JPG|thumb|Statua Iano Pannonio in urbe [[Quinque Ecclesiae|Quinque Ecclesiarum]] dicata]]
'''Ianus Pannonius'''<ref>"Ioannes Pannonius" in editione 1512 (vide bibliographiam). Ipse autem se "Ianum" nuncupavit in elegiis anno 1514 divulgatis (vide citationem nostram). Inde "Ianus Pannonius" in huius editionis titulo et fere semper apud posteriores.</ref> (natus [[Chasma]]e in [[Croatia]] die [[29 Augusti]] [[1434]]; mortuus iuxta [[Zagrabia]]m die [[27 Martii]] [[1472]]), e matre [[Hungari|Hungara]] a patre [[Slavi|Slavone]] genitus, fuit [[poëta]], episcopus, aulicus regis [[Hungaria|Hungarorum]] [[Matthias Corvinus|Matthiae Corvini]].
 
Iuvenis educatus est in [[Hungaria]] ab avunculo [[Iohannes Vitez]], episcopo eis annis [[Varadinum|MagnovaradineniMagnovaradinensi]] et regi Matthiae ministro. Inde anno fere 1447 in [[Italia]] missus est ut [[Ferraria]]e discipulus fiet [[Guarinus Veronensis|Baptistae Guarini Veronensis]]. Ab anno [[1454]] [[ius canonicum|iuri canonico]] studuit apud [[Universitas Patavina|universitatem Patavinam]]. In Hungariam reditus, episcopus [[Quinque Ecclesiae|Quinque Ecclesiensis]] creatus, in aula regis Matthiae operam dedit. Inde legatus est iuxta papam [[Paulus II|Paulum II]]. Anno [[1471]] cum avunculo novas res contra regem movere conatus est. Qua re delata in Italiam fugere voluit, sed dum iter facit aegrotans mortuus est.
 
Latine epigrammata et elegias composuit. Panegyricos de magistro Guarino, de imperatore [[Fridericus III (imperator)|Friderico III]], de [[Ludovicus III Gonzaga|Ludovico Gonzaga]], de [[Andreas Mantegna|Andrea Mantegna]] fecit. [[Marsilius Ficinus|Marsilio Ficino]] et [[Aeneas Sylvius Piccolomini|Aenea Sylvio Piccolomini]] papa futuro epistolas scripsit. De se et patria sua sic cantavit: