Quantum redactiones paginae "211 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
===Secundum bellum Punicum===
*Cum nec obsidionem [[Capua (antiqua)|Capuae]] solvere nec munimenta Romana perrumpere posset Hannibal, iter subitum et inexpectatum ad Romam facere decrevit ([[Hannibal ad portas]]). Sperabat enim sive urbem ipsam defensoribus vacuam ex improviso occupaturum sive saltem exercitum Romanorum ab obsidionis incepto patriae succurrendi causa aversurum. Neutrum ei contigit efficere quia tunc temporis novi consules [[Legio Romana|legiones]] annuas Romae legebant : quocirca multi milites casu aderant. Paulo post eodem anno Capuani sese dedere hostibus coacti sunt.
 
== Nati ==