Quantum redactiones paginae "Interpres" differant

Content deleted Content added
Pro rediretione suum meretur tractatum.
No edit summary
Linea 1:
{{In progressu}}
'''Interpres''' est qui sermonem aut orationem aut [[linguae gesticulatoriae|gesticulationem]] intellegibilem reddit inter duas partes, quae diversis linguis utuntur. Interpretis est igitur internuntium esse, qui in aliquo negotio agendo aliave re explananda medium se interponit. Officia interpretis et [[translator (linguarum)|translatoris]], quamquam ambo ad convertendas linguas referuntur, hoc differunt, quod interpres saepissime loquendo, translator autem scribendo, munere suo fungitur. Quod munerum discrimen in multis linguis primum post [[secundum bellum mundanum]] factum esse videtur.
 
== De officiis interpretis ==
Re vera munera interpretis non solum ad linguas convertendas pertinent sed de multiplicibus interpretandi officiis agitur, quae quidem ab hoc uno profecta sunt: in aliqua arcana vel parum intellecta re dilucidis verbis exponenda se medium interponere. Quae res parum intellectae explanationeque egentes in his fere consistunt:
* Prout fulgura<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De divinatione|Div.]]'' 1.12.</ref> aliaque ostenta de caelo facta <ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De divinatione|Div.]]'' 2.44.</ref> intelleguntur esse '''[[signum (in semiotica)|signa]]''' futura indicantia, interpretis est horum prodigiorum et portentorum arcana proferre et explanare hominibus, quorum non mediocriter interest scire ea, quae eventura sunt.
 
 
== Notae ==
<references />