Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 8 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q621105 sunt
Linea 9:
 
===Iterum consul et decemvir anno 451/450 a.C.n.===
Sed re vera Appius Claudius anno 470 mortuus non est, sed in annum [[451 a.C.n.|451]] iterum consul electus est, ut multi putant<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 9</ref>. Sed tum patricii et plebs de eligendis [[Decemviri legibus scribundis|decemviris legibus scribundis]] convenerunt et Appius dux eorum factus est, qui legibus novis certamina ordinum finirent: Eodem anno decemviri [[Lex XII Tabularum|decem tabulas]] proposuerunt. [[Comitia centuriata|Comitiis centuriatis]] leges decretae sunt. Sed erant, qui putarent, deesse tabulas quasdam. Itaque in annum [[450 a.C.n.|450]] iterum decemviri electi sunt, inter eos et Appius Claudius, qui nunc autem tyrannus cum aliis regnavit, tribunum plebis [[Lucius Siccius|Lucium Siccium]] necari iussit et [[Verginia (virgo Romana|Verginiam]], filiam Lucii Verginii, petebat et false pronuntiavit eam servam suam esse. Postquam pater, ut ignominiam prohiberet, filiam necaverat, decemviri se a magistratu addicare coacti sunt et Appius mortem sibi ipsi petivit<ref>Titus Livius, ab urbe condita, III 36 - 58</ref>.
 
==Notae==