Quantum redactiones paginae "Paulus Celan" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
 
==Opera==
[[Fridericus Hölderlin]], [[Rainierus Maria Rilke]] et [[Francia|Francogalli]] symbolistae iam discipulum exercebant. Celan scripere coepit quando erat adulescens 17 annorum. Eius poemata pristina atque obscurae complures elegiae imitantur surrealismum; surrealistis Dacoromanis se finitimum esse semper putabat. Ut [[Stephanus Mallarmé]] et [[Carolus Baudelaire]] interiungit poemata metaphoris et referentiis irritantibus ad crates linguisticas compactas. ''Sprachgitter'' etiam est titulus operis voluminis cuiusdam anno 1959 editi. Nova verba et permultae imagines biblicae et instructus poetici generales sub personis diversis iterum atque iterum producuntur. Problema linguisticum thema maximi momenti fit: multa poemata eius adoptant genus fragmentorum, quod iam tempore [[romanticismus|romanticismi]] libenter colebatur. Per fragmenta conatur limen inter res effabiles et ineffabiles invenire (''Von Schwelle zu Schwelle'', 1955). Proficiscitur a verbis divulgatoriis nazistarum, quibus poeta verba silentio digna reddita praeferenda opponit.
 
Opera constant e voluminibus lyricis ''Der Sand aus den Urnen'' (1948), ''Die Niemandsrose'' (1963), ''Atemwende'' (1967), ''Fadensonnen'' (1968), ''Lichtzwang'' (1970), ''Schneepart'' (1971), ''Zeitgehöft'' (1976) et e pedestri textu ''Der Meridian'' (1961). Insuper pepigit fabulam, quae similis est fabulae ''Lenz'' [[Georgius Büchner|Georgii Büchner]] et vocatur ''Gespräch im Gebirg'' (1960). ''Mohn und Gedächtnis'' anni 1952 tenet poema notissimum ''Todesfuge'' (1948), quod cryptice de nece Iudaeorum tempore [[socialismus nationalis|socialismi nationalis]] narrat. Id obstat celebri opinioni [[Theodorus Adorno|Theodori Adorno]] poesim in Germania postbellica non iam exstare posse. ''Todesfuge'' etiam bene ostendit Paulum Celan non cosmum surrealisticum clausum appetivisse sed historiam propriis oculis visam tradere voluisse. Fiunt litterae culter cote acutus atrocitatum praeteritarum demonstrandarum caussa.