Content deleted Content added
→‎Uvae beneficia: Addidi quaedam de suco et farina uvae.
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 7:
 
Non ergo sine causa, vinum et uvae sucus, uti aiunt periti, saluberrima considerantur alimenta. Nam praeter nutritionis proprietates, quas habent, occurrunt [[cor]]dis vasculorumque morbis. Qui [[corpus|corporis]] [[sanitas|sanitatem]] curant, denas tantum uvas quotidie debent edere.<!--Sez who?-->
 
===Sucus===
 
Uvae sucus mammae, capsulae seminalis, uterique cervicis antevenit canceres necnon periculum potest infarcti vitare. Ventris salientiam mitigat, massae corporalis numerum moderatur, cholesterolum minuit. Non tamen glycosae neve triglyceridum auget mensuram.
 
Ciborum periti dicunt satis esse, pro corporis sanitate firmanda, duos ducenorum millilitrorum calices quotidie bibere.
 
===Farina===
 
Farina iisdem pollet proprietatibus et beneficiis atque uva ipsa. Flavonoidum ditissima, inter quos resveratrolum, cardiacis occurrit morbis. Progrediente hominis aetate, oritur quaedam vasorum inflammatio, quae flavonoidibus sedatur. Flavonoides ipsum sanguinis fluxum reddunt meliorem. Farina ergo occurrit radicalibus liberis, vitat immaturam cellularum totiusque corporis defectionem, moderatur cholesterolum, antevenit cancerem.
 
Nemo potest quotidie plures quam tres farinae cochleas consumere. Farina additur, de more, lacti, sucis, iogurto, et cibis salsis, ut iuri et faseolo.
 
Uvae farina etiam potest domi fabricari. Uvae cutes diligentes lotae, per 30 vel 40 minuta, furno mediae temperaturae torruntur agitatroque postea teruntur. Eodem ritu potest fieri farina ex diversorum pomorum cutibus.
 
== Significatio religiosa ==