Quantum redactiones paginae "Annetta Schavan" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Schavan 2010.jpg|thumb|Annetta Schavan, circa [[Annus|anno]] [[2010]].]]
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Annetta Schavan''' (vulgo: ''Annette''; nata [[10 Iunii]] [[1955]] in oppido Jüchen apud [[Novaesium]]) [[Mulier|femina]] in politicis rebus versans et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] (CDU) est.
 
== Iuventus et munus ==
Postquam maturitatem adepta est, Schawan [[Bonna]]e et [[Dusseldorpium|Dusseldorpii]] rebus educatoriis, philosophiae, theologiae catholicae studebat. Anno [[1980]] doctor philologiae promota est. Tum inter alia pro [[Opus Cusanum|Opere Cusano]] operam dedit, quod iuvenes ingeniosos adiuvat. Die [[5 Februarii]] [[2013]] autem Universitas Dusseldorpensis decrevit, ut Schavan non iam doctor esset, quod partem dissertationis ab aliis exscripsisset<ref>[http://www.faz.net/aktuell/politik/inland/plagiatsverfahren-gegen-bildungsministerin-universitaet-duesseldorf-erkennt-schavan-den-doktortitel-ab-12052730.html FAZ die 5 Februarii 2013]</ref>.
Propter has res die [[9 Februarii]] [[2013]] Schavan se e munere removit.
 
== Cursus honorum ==
Schavan ab anno [[1975]] sodalis CDU [[Novaesium|Novaesii]] pro factione sua egit. Annis [[1982]] - [[1984]] consiliaria urbis fuit. Ab anno [[1995]] Administer [[Badenia-Virtembergia|Badeniae-Virtembergiae]] cultus fuit, ab anno [[2001]] legata senatus terrae Badeniae-Virtembergiae. Cum praeses ministrorum eiuseiusdem terrae [[Ervinus Teufel]] anno anno [[2004]] a magistratu recessit, frustra contra [[Guntherus Oettinger|Guntherum Oettinger]] candidata successionis contendit. Anno [[2005]] legata in [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem Germaniae]] electa est et [[Angela Merkel]], nova cancellaria Germaniae eam [[Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae|Administrum Foederalem Eruditionis et Scientiae]] fecit. Quem honorem et post electionem anni [[2009]] cepit. Die [[9 Februarii]] propter crimen in dissertatione sua allatum (vide supra) ab honore se abdicaturam praedicavit<ref>[http://www.spiegel.de/politik/deutschland/kommentar-zum-ruecktritt-von-annette-schavan-a-882409.html Der Spiegel die 9 Februarii 2013]</ref>. [[Ioanna Wanka]] ([[CDU]]) ei administra successura est, ut [[Angela Merkel]] cancellaria pronuntiavit<ref>[http://www.faz.net/aktuell/politik/inland/johanna-wanka-zielstrebig-ohne-getoese-12057118.html FAZ die 10 Februarii 2013]</ref>. Nova administra die [[14 Februarii]] magistratum iniit<ref>[http://www.focus.de/politik/deutschland/nach-dem-ruecktritt-von-annette-schavan-johanna-wanka-zur-bildungsministerin-ernannt_aid_919529.html Focus.de die 14 Februarii 2013]</ref>. Tamen die [[22 Septembris]] 2013 iterum legata ad parlamentum Germanicum electa est<ref>[http://www.morgenpost.de/printarchiv/seite3/article120328813/CDU-Annette-Schavan-gewinnt-trotz-des-Streits-um-ihren-Doktortitel.html morgenpost.de die 24 Septembris 2011]</ref>.
 
== Nexus externi ==