Quantum redactiones paginae "Mesrobes Mastosius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Mesrop1776t.jpg|thumb|250 px|Mesropus Machtots (imago anno [[1776]] creata)]]
 
'''Mesropus Machtots''' est(natus circa annum [[360]]; mortuus die [[17 Februarii]] 440), [[sanctus]], fuit inventor [[abecedarii]] [[Armenia]]e. Fuit princeps regis Vramchapuh et eminentissimus doctor.
 
Mesropus iter fecit [[Alexandria antiqua|Alexandriam]], ubi principiis scribendi studuit et inde [[Lingua graeca|graecum]] abecedarium illo tempore optimum fuisse conclusit, quod una littera cum uno sono congrueret. Figura illa usus est, ut novum abecedarium linguae suae crearet, et regi Vramchapuh obtulit, cum rediisset in Armeniam anno [[405]]. Novum abecedarium tam acceptum est, ut nova interpretatio [[Biblia|Bibliorum]] in armenio abecedario anno [[435]] ederetur. Alia opera litterarum secuta sunt.