Quantum redactiones paginae "Septa" differant

1 093 octeti additi ,  5 years ago
m (bot: use Formula:CathHierDiocese in order to allow automated checks (cf. d:Property:P1866; mutationes minores)
* '''Hermitagium Sancti Antonii de Toial''' ([[Hispanice]]: ''Ermita de San Antonio del Tojal''): cum [[apopsis|apopsi]] in parte antica.
 
* [[Castellum Denasati]] ([[Hispanice]]: ''Castillo del Desnarigado''): [[castellum mediaevale|castellum]] [[saeculum 19|saeculo XIX]] aedificatum est, quamquam eius antecedentia [[saeculum 10|saeculorum X]] et [[saeculum 16|XVI]] sunt. Eius genus neomediaevale est et e [[decennium 199|decennio 199]] Museum Militare, ad militarem Septae historiam relatarum rerum collectiones ostendens, continet.
 
* '''Fortalitiae Neomediaevales''' ([[Hispanice]]: ''Fuertes Neomedievales''): in montana zona paeninsulam Septensem in limitibus [[Marocum|Marocanis]] claudente sitae, medio [[saeculum 19|saeculo XIX]] aedificatae sunt, cum, finito [[Bellum Hispano-Marocanum (1859-1860)|bello]] cum [[Marocum|Maroco]] ac composita pace cum [[Foedus Vallis Superioris|Foedere Vallis Superioris]] ([[Hispanice]]: ''Tratado de Wad-Ras''), oportuit custodire limites [[Specula (res militaris)|specularum]] serie quae possibles aggressiones deforis impediret. Hoc modo, constructae sunt [[fortalitia]]e Piniés, [[Franciscus Assisiensis|Francisci Assisiensis]] (regis consortis), [[Isabella II (regina Hispaniae)|Isabellae II]] (sub qua invenitur apopsis cum incomparabile conspectu super Freto et Paeninsula), [[Anyĕra]] ac [[Serraculum|Serraculi]] (quod ad [[sultanus|sultanum]] [[Mulai Ismail]] pertinebat, cum hic urbem inter [[1694]] ac [[1727]] obsedit), Turris Mendizábal et fortalitia Principis Alphonsi.
 
== Notae ==
Usor anonymus