Quantum redactiones paginae "Saturnus (deus)" differant

Content deleted Content added
Linea 44:
[[Fasciculus:Semisse.jpg|thumb|right|300px|Semis reipublicae Romanae. Caput laureatum Saturni ex una parte, prora navis ex altera. S = Semis. Imago incisa ex libro Iosephi Eckhel (1787).]]
 
Templum Saturni in [[Forum Romanum|Foro Romano]] infimo clivo Capitolino situm, anno 497 a.C.n. dedicatum,[[aerarium]] populi Romani erat in quo pecunia publica, a [[quaestor]]ibus auctore [[senatus|senatu]] procurata, custodiebatur<ref>[[Plutarchus|Plut]]. ''Popl''. XII,3. Vide etiam exempli gratia [[Lucanus|Lucanum]] III, 114-168.</ref> necnon tabulae aeneae legum ac [[signum militare|signa militaria]] ibi condebantur. Macrobius scripsit ideo pecuniam populi Romani in templo Saturni custodiri quod regno eius nullum furtum commissum esset. Inventor pecuniae signatae fuisse a nonnullis creditus est: nam vetustissimos [[as]]ses qui ex parte caput bifrons Iani ex altera proram navis ostendebant a Iano in honorem Saturni percussos esse scriptores quarti et quinti saeculi ([[Macrobius]], Servius, pseudo Aurelius Victor) crediderunt. Secundum eos navis ibi expressa non alia erat quam ea qua Saturnus in Italiam vectus erat. Sed hodie homines nummorum Romanorum antiquorum periti istos asses tertio demum saeculo ante Christum natum percussos fuisse arbitrantur et navem longam unam ex ea classe qua Romani imperium maritimum [[Carthago|Carthaginiensibus]] vincendis obtinuerunt. In eadem serie monetali, ut caput Iani in asse, sic caput Saturni in [[Semis|semisse]] (dimidium assis valente) exprimebatur.
 
== De Saturno in astrologia. ==