Quantum redactiones paginae "Franciscus Maspero" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 3:
'''Franciscus''', vulgo ''François'' '''Maspero''' ([[Lutetia]]e natus die [[19 Ianuarii]] [[1932]]; ibidem die [[11 Aprilis]] [[2015]] mortuus)<ref>Marcel-Francis Kahn, "[http://blogs.mediapart.fr/blog/mfka/120415/francois-maspero-est-mort François Maspero est mort]" in ''Mediapart: Le Blog de MFKA'' (12 Aprilis 2015)</ref> fuit editor, scriptor et librarius [[Francia|Francicus]].
 
Nepos fuit [[Gaston Maspero|Gastonis Maspero]] [[Aegyptologia|Aegyptologi]] filiusque [[Henricus Maspero|Henrici Maspero]] [[Sinae (regio)|Sinologi]], frater autem Ioannis qui, repugnator contra obsessores, militem [[Germania|Germanum]] die [[24 Iulii]] [[1944]] ictu pyrobolico in viis Lutetiae necavit. Qua re statim delata, Ioannes iuxta exercitum [[Civitates Foederatae Americae|Americanum]] pugnare coepit et mox proelio interfectus est; pater in [[castra carceralia]] iuxta [[Buchenwald (castra carceralia)|Buchenwald]] missus, ibi anno insequenti mortem obiit; at mater Helena eadem ratione apud [[Ravensbrück (castra carceralia)|Ravensbrück]] inclusa bello peracto liberata est. Franciscus igitur subito relictus ''Tout en moi affirme que je suis né le 24 juillet 1944, à l’âge de douze ans et demi'' ("omne membrum mihi refert me illo die, anno vitae tredecimo dimidiato, natum esse") postea, iam senex, narravit.<ref>Franciscus Maspero, ''Les Abeilles et la guêpe'' (2003)</ref>
 
Ethnologiae breviter studens, apud librarium laborans, novarum rerum cupidos cognovit [[Hamilcar Cabral|Hamilcarem Cabral]], [[Leopoldus Sedar Senghor|Leopoldum Sedar Senghor]], [[Marius de Andrade|Marium de Andrade]], [[Amatus Césaire|Amatum Césaire]], [[Leo Gontrandus Damas|Leonem Gontrandum Damas]]. Ipse mox tabernam librariam in [[vicus Latinus (Lutetia)|vico Latino]] anno fere 1957 emit, nomine ''La Joie de Lire'' ("gaudium lecturae"), ibique ab anno [[1959]] libros divulgabat sub signo ''Editions François Maspero''.
Linea 17:
* François Maspero, "[http://revueperiode.net/entretien-avec-francois-maspero-quelques-malentendus/ Entretien avec François Maspero : « Quelques malentendus »]" in ''Période'' (18 Septembris 2014)
* Edwy Plenel, "[http://www.mediapart.fr/journal/france/130415/francois-maspero-ce-resistant?onglet=full François Maspero, ce résistant]" in ''Mediapart'' (13 Aprilis 2015)
* Catherine Simon, "[http://www.lemonde.fr/disparitions/article/2015/04/13/l-editeur-francois-maspero-est-mort_4614721_3382.html L'éditeur François Maspero est mort]" in ''[[Le MoindeMonde]]'' (13 Aprilis 2015)
 
{{DEFAULTSORT:Maspero, Franciscus}}