Quantum redactiones paginae "Marcus Claudius Marcellus" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Anno [[215 a.C.n.|215]] consul II suffectus creatus est. collega eius [[Quintus Fabius Maximus|Quintus Fabius Maximus Verrucosus]] fuit, qui etiam anno sequente consulatus honorem cum Marcello tulit. Cum eo anno [[Sicilia]] a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus [[Syracusae|Syracusas]], urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis [[Syracusae|Syracusis]], Marcellus eximia hominis prudentia delectatus, ut capiti illius parceretur edixit. Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa in domum eius irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Statim a milite obtruncatus est. Ejus mortem aegre tulit Marcellus, sepulturaeque curam habuit.
 
Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi [[Triumphus|triumphanti]] Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut [[Ovatio|ovans]] ingrederetur. Pridie iniussu senatus in [[Mons Albanus (Latium)|monte Albano]] triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. In sequenti anno iterum Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri iussit.
 
== Notae ==