Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 1:
'''Rex sacrorum''' vel '''rex sacrificolus'''<ref>Titus Livius II,2 et VI,41,9.</ref> in [[Religio Romana|religione Romana]] [[patricius]] [[sacerdos]] erat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Uxor
==De origine==
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.
|