Content deleted Content added
Linea 77:
 
: Libenter tibi gratias ago. Pardon, j'avait faite une petite faute, dejà corrigée, est ce que ça va commeça? À trés bientôt. Mihi nomen Alexander.... parvus!!! Sed nescio tibi. Cognoscere possum? Tibi gratias. [[Usor:Rex Momo|Rex Momo]] 14:23, 27 Decembris 2010 (UTC)
 
== De Insula Latina Neolovaniensi ==
 
Iulianus Nicolaus concivi suo Bruxellensi, spd.
 
Nolo tibi quicquam afferre molestiae, neque inurbanus videri, parum attamen placet haec symbolae quasi persectio... Nam ita brevem symbolam varias in categorias dividere mihi videtur lectionem vel difficiliorem reddere, neque ullo modo lectorem iuvare.
Multa praeterea videntur hisce in titulis parum latina, ut istud "actuositates" quod neque usquam in antiquis litteris (quaesivi in illo notissimo corpore c.n. « PHI »), neque insuper in illius Forcellini lexico repperitur. "Historica" vero est per se adiectivum, neque intelligo cur pro verbo quod est "historia" adhiberi debeat...
 
Tibi tamen summas ago gratias quod et me − qua es humanitate ac benivolentia − certiorem fecisti de "vikipaedianis" hisce consuetudinibus hactenus ignotis, et dignam iudicasti insulam latinam ut quam bona de ea conscribatur symbola (immo tu primus scripsisti !).
 
Nihil igitur mutabo donec responsum accepero.
Vale interea, mi Bruxellensis, regaliter !
 
ps: velim hac occasione nixus a te postulare quis sis; fieri enim nequit nos numquam convenisse cum civitatem tam parvam incolamus colamusque res omnino similes !
 
 
::Iulianus Bruxellensi, spd.
::Gratias iterum tibi ago, care Bruxellensis, quod et me docuisti nova haec verba, et ipse symbolam mutandam curasti! Maximo opere equidem operam a te datam admiror, qui tot ac tanta apud Vicipaediam scripsisti, quibus non modo delector sed saepe etiam varia ponderosaque disco. Puto insuper has symbolas posse homines qui latine discant profecto iuvare, easque igitur valde prodesse. At iterum sciscitabo − cursiositate enim flagro, uror, ardeo, ut par est homini − quis sis. Mihi inscriptio electronica, si ita colloqui mavis : julien.claeys@gmail.com.
::Vale ut mereris, id est quam optime !
 
 
:: Iulianus Bruxellensi salutem.
:: Ecce hanc propono ut servemus symbolam de [[Insula Latina Neolovaniensis|Insula Latina Neolovaniensi]] cum res ita nunc se habeant. Mox ut spero plura de ea scribere licebit (eo plura profecto quo plura nos ipsi insularii fecerimus), et eam igitur magis indoli vicipaedianae aptare. Quid censes ?
 
== [[Mandi]] ==