Quantum redactiones paginae "Albertus Speer" differant

Summarium vacuum
{{Latinitas|-1}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Bertholdus Conradus Hermannus Albertus Speer''' (natus die [[19 Martii]] [[1905]] in [[Manhemium|Manhemio]]; [[infarctus cordis|infarctu cordis]] repente [[Londinium|Londinii]], ubi propter colloquium percontativum cum [[BBC]] erat, die [[1 Septembris]] [[1981]] mortuus ) fuit praeclarus [[architectus]] et vir publicus [[NSDAP|Nazista]]. Alumnus fuit breviter [[Institutum Technologiae Carolsruhense|Universitatis Carolsruhensis]], deinde [[Universitas Technica Monacensis|Universitatis Technicae Monacensis]], ultimo [[Universitas Technica Berolinensis|Universitatis Technicae Berolinensis]] ubi discipulus fuit [[Henricus Tessenow|Henrici Tessenow]]. Post [[Fridericus Todt|Friderici Todt]] mortem die [[8 Februarii]] [[1942]] Speer etiam [[arma]]rum et [[tela]]rum minister et in ultimo consilio ministrorum [[Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk|Schwerin de Krosigk]] [[Administer Imperii Oeconomiae (Germania)|Administer Imperii Oeconomiae]] fuit.
 
Anno [[1946]] inter praeclaram [[causa Norimbergae|causam Norimbergae]] contra [[NSDAP|nazistas]] Speer in ius vocatus est, et die [[1 Octobris]] [[1946]] in viginti annos carceris damnatus est. Inter et post iudicium Speer fidem fecit paenitentiae suae.