Quantum redactiones paginae "Ioannes Baudouin de Courtenay" differant

m
automaton: {{Capsa hominis}} -> {{Capsa hominis Vicidata}}, {{imago sine descriptione}}; mutationes minores
m (fixing dead links)
m (automaton: {{Capsa hominis}} -> {{Capsa hominis Vicidata}}, {{imago sine descriptione}}; mutationes minores)
{{latinitas}}
{{dataCapsa hominis| Vicidata}}
imago=[[Fasciculus:Baudouin2.jpg|thumb|{{imago sine descriptione}}]]
nomen vulgare= ''Jan Baudouin de Courtenay''|
natus=[[13 Martii]] [[1845]]|
ubi natus=in ''Radzymin'' [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] (nunc in [[Polonia]])|
obiit=[[3 Novembris]] [[1929]]|
ubi obiit=[[Varsovia]]e}}
'''Ioannes Ignatius Niecislaus''', seu '''Ioannes Alexandri filius''', '''Baudouin de Courtenay''' ([[Polonice]] ''Jan Ignacy Niecisław Baudouin de Courtenay''; [[Russice]] Иван Александрович Бодуэн де Куртенэ, ''Ivan Aleksandrovič Boduèn de Kurtenè''; natus [[13 Martii]] [[1845]], mortuus [[3 Novembris]] [[1929]]), [[linguista]] [[Polonia|Polonicus]] et [[Russia|Russicus]].
 
== Biographia ==
Ioannes Baudouin de Courtenay natus est 1 Martii [[Calendarium Iulianum|Calendarii Iuliani]], seu [[13 Martii]] [[Calendarium Gregorianum|Calendarii Gregoriani]], anno [[1845]] in ''Radzymin'', oppido prope [[Varsovia]]m, nunc in [[Polonia]] et tunc in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] locato. Eius familia aristocratica originis [[Francogallia|Francogallicae]] genus traxit ab Ludovico VI, [[Francia]]e rege.
 
In gymnasio Varsoviae studebat. Anno [[1866]] complevit studium suum in Schola Primaria urbis illius, dein ut stipendiatus ministerii educationis Russici peregre studebat: [[Praga]]m, [[Vindobona]]m, [[Berolinum]], [[Lipsia]]m visitavit. Anno [[1870]] Lipsiae dissertationem ''De [[lingua Polonica]] antiqua ad saeculum [[Saeculum 14|XIV]]'' publicavit et gradum doctoris philosophiae accepit. Postea [[Petropolis|Petropoli]] factus est magister linguisticae comparativae, in [[Universitas Petropolitana|Universitate Petropolitana]] docebat (fuit primus docens grammaticae comparativae [[linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] in universitate illa). Anno [[1874]] Petropoli gradum doctoris linguisticae comparativae accepit. Anno [[1897]] factus est socius correspondens [[Academia Scientiarum Petropolitana|Academiae Scientiarum Petropolitanae]].
 
Baudouin de Courtenay erat professor Universitatum [[Casan]]i ([[1875]] – [[1883]]), [[Dorpatum|Dorpati]] ([[1883]] – [[1893]]), [[Cracovia]]e ([[1893]] – [[1899]]), Petropoli ([[1900]] – [[1918]]).
 
Anno [[1918]], cum Polonia facta est res publica sui iuris, Ioannes Baudouin de Courtenay sicut professor honorarius Universitatis Varsoviensis Varsoviam venit. Tempore lectionis suae primae declaravit Poloniam ut terram sui iuris non pro amplificatione quantitatis terrarum – “hyenarum imperialisticarum” restitutam.
209 933

recensiones