Quantum redactiones paginae "Lucius Tarquinius Superbus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Item [[Capitolium|templum triadis Capitolinae]], id est Iovis, Iunonis Minervaeque quod olim voverat Tarquinius Priscus atque celeberrimum templum in imperio Romano futurum erat, manubiis e [[Volsci|Volscorum]] oppido [[Suessa Pometia|Suessa Pometiorum]] adhibitis, in monte Tarpeio exaedificavit<ref>Titus Livius I,55-56. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,59-61. </ref>. Ad operum magnificentiam non tantum pecuniam et tributa cives rogavit sed etiam plebem ad operas praestandas coegit, quod multi gravabantur<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,44.</ref>.
 
[[Colonia Romana|Colonias]] quoque duas condidit, [[Signia|Signiam]], quae velut sponte e castris stativis nata erat, et [[Circeii|Circeios]] cuius locum magna diligentia rex elegerat : in scopulo enim mare supereminente haec colonia sita est, ubi filiam [[Sol|Solis]], [[Circe|Circen]], olim sedes suas posuisse in fabulis accepimus. Illis coloniis duos filios praefecit, Arruntem et [[Sextus Tarquinius|Sextum]]<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,63. [[Titus Livius]] I,56.</ref>.
 
==De prodigiis==