Quantum redactiones paginae "Alma Mater Rudolphina Vindobonensis" differant

Content deleted Content added
→‎Aevum Illuminationis: imaginem addidi
Linea 43:
 
=== Aevum Illuminationis ===
[[Fasciculus:AAKH-1784.jpg|Valetudinarium anno [[1784]]]]
A [[saeculum 18|saeculo duodevicesimo]] ineunte cum rationes docendi Iesuitarum tum neglegentia facultatum saecularium magis magisque vituperatae sunt: Finis studiorum, ut tum multi putabant, usus civitatis esse deberet. [[Maria Theresia Austriaca (imperatrix)|Maria Theresia]] imperatrice medicus eius [[Gerardus van Swieten]] studia universitatis funditus commutavit: Munere directoris studiorum instituto civitas in omnibus rebus universitariis validissima facta est. Iesuitae iam ante quam ordo anno [[1773]] suppressus est ex universitate demoti, [[1778]] [[Protestantes]] ad gradus academicos, [[1782]] etiam [[Iudaei]] ad doctoratum [[medicina|medicam]] et [[ius|iuridicam]] admissi sunt. Particularis universitatis iurisdictio anno [[1783]] finem habuit. Ea, quae docebantur, usui civitatis esse debebant. Facultas medica novis cathedris (ut puta [[botanica]] et [[chemica]]) aucta est; anno [[1784]] [[valetudinarium]] ("Allgemeines Krankenhaus") aedificatum est, quae tum in orbe terrarum maximum et ad novissima exempla instituta erat; eodem anno novum "[[Theatrum anatomicum]]" inauguratum est. Etiam facultas iuridica amplificata est, cum theologia et philosophia potius neglectae sint.<ref>[http://www.univie.ac.at/archiv/rg/11.htm DIE THERESIANISCH-JOSEPHINISCHE EPOCHE]</ref>