Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
*Vere ineunte Hannibal per paludes, quod illud iter hostibus maxime inexpectatum videbatur, in [[Etruria|Etruriam]] invasit, adversus exercitum [[Gaius Flaminius|Flaminii]] [[consul|consulis]] iter faciens qui ad [[Arretium]] missus erat. In quo itinere ob inflammationem Hannibal usum oculorum alterius amisit.
* [[21 Iunii]] - [[Proelium apud Trasimenum Lacum|Proelio apud Trasimenum Lacum]] [[Imperium Romanum|Romani]] ab [[Hannibal]]e victi sunt. Quindecim milia militum cum ipso [[Consul|consule]] [[Gaius Flaminius|Gaio Flaminio]] occisi, reliqui capti sunt, quorum Romanos quidem in custodia retinuit Hannibal cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret.
*Postridie et tertio a pugna die quattuor milia equitum Romanorum, ab altero consule succursum Flaminio praemissa a Maarba legato Hannibalis sive occisa sive capta sunt.
* Nihilominus Hannibal urbem Romam vitavit atque ad [[Mare Hadriaticum|mare Hadriaticum]] perrexit, [[Umbria|Umbriam]] et [[Picenum]] in itinere vastans. Inde in [[Apulia|Apuliam]] transiit.
* Tunc ad bellum gerendum Romani [[Dictator|dictatorem]] creant [[Quintus Fabius Maximus|Quintum Fabium]], virum consularem, cui [[Magister equitum|magister equitum]] fuit alter consularis, [[Marcus Minucius C.f. Rufus|Marcus Minucius]]. Fabius duas [[Legio Romana|legiones]] novas ex Urbe eduxit quibus alteras duas ex [[Ariminum|Arimino]] cum consule [[Gnaeus Servilius P.f. Geminus|Servilio]] advenientes apud [[Narnia|Narniam]] coniunxit. Ipsum Servilium Romam dimisit, litus ut custodiret si quid mari Carthaginienses temptarent. Fabius Hannibalem quocumque procedebat persequebatur nec quicquam fortunae committere volebat sed milites semper in loco munito habebat ; proelia quamvis ab Hannibale provocatus recusabat. E quo genere belli gerendi 'Cunctator' cognominatus est.