Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
==De rebus bello gestis==
===In Asia===
[[Cyrus Minor|Cyro]] mortuo, rex [[Imperium Persarum|Persarum]] [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxes II]], Graecis atque in primis [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] iratus quod fratri seditioso opem tulissent, magnas copias contrahens bellum parabat et civitates Graecas in litore [[Asia Minor|Asiatico]] sitas in suam potestatem redigere volebat. Itaque anno [[396 a.C.n.]] Agesilaus unacum [[Lysander|Lysandro]] in Asiam, adversus [[Satrapa|satrapas]] [[Tissaphernes|Tissaphernem]] et [[Pharnabazus|Pharnabazum]] libertatis Graecorum tuendae causa, missus est volens<ref> ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]]'' III,4,3. [[Agesilaus (Xenophon)|Ages.]] I,7-8.</ref> et [[Dercylidas|Dercylidae]] in imperio successit. Mox tamen, dissensionibus de praeeminentia obortis, Agesilaus Lysandrum ad [[Hellespontus|Hellespontum]] dimisit<ref> ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]]'' III,4,9. [[Plutarchus|Plut.]] cap 7-8.</ref>. Atque primum dolo certavit cum Tissapherne<ref>[[Agesilaus (Xenophon)|Ages]]. I,10-12.</ref> qui, indutiis trium mensium ad pacem inter Graecos et regeregem suum conciliandam impetratis, hac mora accersendis novis copiis perfide usus est.
Post quas indutias Agesilaus simulavit sese in [[Caria|Cariam]] exercitum ducturum ita ut Tissaphernes deceptus illuc pedites suos tramiserit. Contra vero in [[Phrygia|Phrygiam]] septentrionem versus iter fecit atque illam provinciam indefensam diripiens vastavit<ref> ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]]'' III,4,11-13.</ref>. Nihilominus, quia equitatus ei deerat, magna proelia cum hostibus committere nondum audebat.