Quantum redactiones paginae "Donetsk" differant

Content deleted Content added
m Andrew Dalby movit paginam Donescum ad Donetsk praeter redirectionem: si fons reperitur, possumus removere
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''Donetsk'''<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=956 EPHEMERIS: De Ucraina et Russia agitur Bruxellis]</ref> ([[lingua Russica|Russice]] ''Донецк'', [[lingua Ucrainica|Ucrainice]] ''Донецьк'') est urbs in [[Ucraina]] ad orientem spectans. Situm est ad fluvium, quinomine [[Kalmius]] (Russice ''Кальмиус,'' Ucrainice ''Кальміус'' appellatur). Abest quinquaginta [[chiliometrum|chiliometra]] a [[Russia]], centum chiliometra a [[Palus Maeotis|Palude Maeotide]]. Decies fere centena milia hominum Donescumurbem Donetsk incolunt. Est caput [[regio DonescensisDonetzensis|regionis DonescensisDonetzensis]] et ab anno 2014 mense Aprili etiam caput [[Civitas popularis DonescensisDonetzensis|Civitatis popularis DonescensisDonetzensis]], quae invita civitate Ucrainica condita est.
 
== Historia urbis ==
 
Cum apud vicum Alexandrovca anno 1820 repertus esset [[carbo]], [[fodina]]e ibi instructae sunt. Sergius Cosubei, cui [[Imperium Russicum|imperii Russici]] administratores mandaverant, ut in Russia meridiana institueret officinam, in qua [[astarium|tigna ferrea ad vias ferratas apta]] conficerentur, mandatum anno 1869 [[Ioannes Hughes|Ioanni Hughes]], qui natus erat in [[Cambria|Vallia]], viginti quattuor milibus nummorum Britannicorum vendidit. Ioannes Hughes prope vicum Alexandrovca officinam ferrariam instruxit atque operarii eo loco domicilium collocaverunt. Qui locus a nomine Ioannis Hughes, qui [[lingua Russica|Russice]] ''Джон Юз'' vocabatur, appellatus est Iusovca (''Юзовка''). Ineunte saeculo vicesimo quinquaginta fere milia hominum in oppido Iusovca habitabant. Anno 1922 nomen urbis ita mutatum est, ut in honorem [[Iosephus Stalin|Iosephi Stalin]] ''Stalino'' appellaretur. Anno 1961 eadem urbs ''Donesc'' a fluvio [[Tanais Minor|DonesDonetz]] denominata est. In illo [[secundum bellum mundanum|secundo magno bello]], quod saeculo vicesimo gestum est, urbs magnum detrimentum cepit. Post bellum urbs refecta est. Anno 1978 decies centena milia incolarum assecuta est.
 
Donesci multi [[Russi]] habitant; plurimi incolae [[lingua Russica]] utuntur. Die 7 mensis Aprilis anno 2014 Donescum caput [[Civitas popularis Donescensis|Civitatis popularis Donescensis]] declaratum est. Die 11 mensis Maii eodem anno adversa Ucrainae moderatorum voluntate populo eligendi optio data est, utrum regio Donescensis pars Ucrainae maneret, an civitas sui iuris fieret; nonaginta fere centesimae incolarum civitatem sui iuris optaverunt. Post duos menses exercitus Ucrainae Donescum oppugnare coepit.
Linea 47:
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Urbes UcrainaeDonetsk|!]]