Quantum redactiones paginae "Ecclesia Catholica Romana" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Comma
Linea 25:
|}
 
'''Ecclesia Catholica''', saepe '''Ecclesia Catholica Romana,''' appellata ut a congregationibus distinguitur, quae quamvis [[Primatus papae|primatum papae]] reicientes se catholicas nominent, est maxima [[Religio Christiana|Christianorum]] ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 147 000 000<ref>[http://www.zenit.org/article-17223?l=german ZENIT], numeri secundum AP 2009</ref> Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America meridionali inveniuntur.
 
Ecclesia Catholica 23 ecclesias particolares ([[Sui iuris]]) cum ritu proprio complectitur, inter eas [[Ecclesia Latina|Ecclesiam Latinam]] sive occidentalem numero maximam et [[Ecclesiae Catholicae Orientales|Ecclesias Catholicas Orientales]]. Ecclesiae Catholicae cum [[Communio Anglicana|ecclesiis Anglicanis]], [[Ecclesiae Veteres Orientales|Veteribus Orientalibus]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxis]] omnia septem [[Sacramentum|sacramenta]] communia sunt sacramento [[Sacri Ordines|ordinis]] in gradus episcopi, sacerdotis et diaconi redacti incluso. Nota discernens est approbatio [[primatus papae]] super universam ecclesiam.