Quantum redactiones paginae "Donetsk" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Donescum''' (Russice ''Донецк'', Ucrainice ''Донецьк'') est urbs in Ucraina ad orientem spectans. Situm e...'
 
Chobot (disputatio | conlationes)
m Bot: Migrating 8 interwiki links, now provided by on Wikidata on Q43070; mutationes minores
Linea 3:
== Historia urbis ==
 
Cum apud vicum Alexandrovca anno 1820 repertus esset [[carbo]], [[fodina|fodinae]]e ibi instructae sunt. Sergius Cosubei, cui imperii Russici administratores mandaverant, ut in Russia meridiana institueret officinam, in qua [[astarium|tigna ferrea ad vias ferratas apta]] conficerentur, mandatum anno 1869 [[Ioannes Hughes|Ioanni Hughes]], qui natus erat in [[Cambria|Vallia]], viginti quattuor milibus nummorum Britannicorum vendidit. Ioannes Hughes prope vicum Alexandrovca officinam ferrariam instruxit atque operarii eo loco domicilium collocaverunt. Qui locus a nomine Ioannis Hughes, qui [[lingua Russica|Russice]] ''Джон Юз'' vocabatur, appellatus est Iusovca (''Юзовка''). Ineunte saeculo vicesimo quinquaginta fere milia hominum in oppido Iusovca habitabant. Anno 1922 nomen urbis ita mutatum est, ut in honorem [[Iosephus Stalin|Iosephi Stalin]] ''Stalino'' appellaretur. Anno 1961 eadem urbs ''Donesc'' a fluvio [[Tanais Minor|Dones]] denominata est. In illo [[secundum bellum mundanum|secundo magno bello]], quod saeculo vicesimo gestum est, urbs magnum detrimentum cepit. Post bellum urbs refecta est. Anno 1978 decies centena milia incolarum assecuta est.
 
Donesci multi [[Russi]] habitant; plurimi incolae [[lingua Russica]] utuntur. Die 7 mensis Aprilis anno 2014 Donescum caput [[Civitas popularis Donescensis|Civitatis popularis Donescensis]] declaratum est. Die 11 mensis Maii eodem anno adversa Ucrainae moderatorum voluntate populo eligendi optio data est, utrum regio Donescensis pars Ucrainae maneret, an civitas sui iuris fieret; nonaginta fere centesimae incolarum civitatem sui iuris optaverunt. Post duos menses exercitus Ucrainae Donescum oppugnare coepit.
Linea 46:
 
[[Categoria:Urbes Ucrainae]]
 
[[de:Donezk]]
[[el:Ντονέτσκ]]
[[en:Donetsk]]
[[es:Donetsk]]
[[fr:Donetsk]]
[[it:Donec'k]]
[[ru:Донецк]]
[[uk:Донецьк]]