Quantum redactiones paginae "Bivalvia" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 64 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q25368 sunt
mNo edit summary
Linea 43:
*[[Pterioida]] (pectina, spondyli)
}}
'''Bivalvia''' ('''Bivalve''' ''-is, n.'') sunt [[molluscum|molluscorum]] [[mare|marinorum]] et [[aqua dulcis|aquae dulcis]] [[classis (taxinomia)|classis]], quae [[Pectinidae|Pectinidas]], [[Ostreidae|Ostreidas]], [[Mytilidae|Mytilidas]], et multas alias molluscorum [[familia (taxinomia)|familias]] quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu '''Pelecypoda''' appellabatur, nomen quod ad molles [[animal]]is partes spectat, cum nomen Bivalvia [[testa (anatomia)|testam]]m describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui [[malacologia|malacologi]] classem '''Lamellibranchia''' (ad [[branchiae|branchias]] sicut lamellae spectans; vide [[ctenidium]]), '''Acephala''' (eis non est [[caput]]), et '''Bivalva''' [''sic''] (bina valvia).
 
Omni classi sunt plus minusve 9200 [[species (taxinomia)|specierum]], quae intra 1260 [[genus (taxinomia)|genera]] et 106 [[familia (taxinomia)|familias]] circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus [[aqua amara|aquae amarae]] et [[aestuarium|aestuariorum]]) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt [[Veneridae]], cum plus quam 680 species, [[Tellinidae]]que et [[Lucinidae]], utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum [[Unionidae]] circa 700 species continent.<ref name=CompBiv>{{cite book |author= Huber, Markus |year=2010 |title= Compendium of Bivalves. A Full-color Guide to 3'300 of the World's Marine Bivalves. A Status on Bivalvia after 250 Years of Research |publisher= ConchBooks |location= Hackenheim |pages= 901 pp. + CD |isbn= 978-3-939767-28-2}}</ref>