Quantum redactiones paginae "Pugna Leuctrica" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
==Quid proelium effecerit==
Quod si Xenophonti credimus<ref> ''[[Agesilaus (Xenophon)|Agesilaus]]'' II,24. Apud [[Dionysius Halicarnassensis|Dionysium Halicarnassensem]] (''Ant. Rom''. II,17,2) legitur Spartam mille et septingentos (1700) viros amisisse.</ref>, pars paene dimidia civium Spartae qui arma ferre possent hoc proelio periit : quocirca civitas pristinam potentiam reciperare non potuit. Hieme 370/[[369 a.C.n.]], quod antea numquam acciderat, Epaminondas, magnum exercitum ducens, Laconiam vastavit diripuitque, tecta ipsius urbis defendere contento Agesilao nec proelium committere in aperto audente. Quin etiam aestate sequenti Lacedaemonii fecundissimam partem agri sui, [[Messenia|Messeniam]], omnino amiserunt<ref>[[Plutarchus]], ''Ages.'' XXXIV,1-2.</ref>. Principatus autem (Graece ''hegemonia'') apud Graecos penes Thebanos fuit ab anno [[371 a.C.n.]] usque ad Epaminondae mortem ([[362 a.C.n.]]).
 
== Fontes ==