Quantum redactiones paginae "Iosephus Morabito (mafiosus)" differant

Summarium vacuum
(satis vicificata est pagina)
 
{{Videhom|Iosephus Morabito (poeta)}}
 
'''Iosephus Morabito''' natus die 15 mensis augusti [[1934]] in vico Africo in Locride prope Reggium Calabriae est dux famosus societatis criminalis cui nomen ''[[Andragathia]]'', graece ''ανδραγαθία'' (''societas virorum bonorum''), italice 'Ndràngheta est. Altera nomina Andragathiae sunt Familia Montalbano, Honorata societas, Sancta Illa et Pueria (italice Picciotteria). Sodalis Andragathiae "Andrinus" (italice 'Ndrinu) dictus est, et "Andrina" (italice 'Ndrina) unaquaeque singula familia pars Andragathiae dicta est.
 
== Biographia ==
Iosephus Morabito, nullis studiis effectis, factus est iam satis iuvenis sodalis societatis criminalis [[Andragathia]]e vel Andrinus, rapideque propter sollertiam in rebus criminalibus patrandis et propter feritatem quasi innatam, gradus superiores attigit.
 
Etiam conexus habebat cum "''Honorabili Societate''", vulgo ''[[Mafia]]'' nuncupata, et ut apparuit praecipue cum [[Totò Riina]], uno e crudelissimis mafiosis, qui eum adiuvabat cum clam latitabat.
Tam solers erat ad homines interficiendos ut honoraretur titulo ''interfectoris'' ("''u tiradrittu''").
 
Nomen eius inscribebatur in indice latronum maxime detegendorum in Italia, cum mense februario [[2004]] tandem captus est.
 
== Eius posteritas ==
Tamen post eius prehensionem traditio familiaris non desiit pergere et eius filius Roccus Morabito qui nunc temporis dux est Societatis Andragathiae ipse captus est die 27 m. aprilis [[2010]].
 
{{Lifetime|1934||Morabito, Iosephus}}
Usor anonymus