Quantum redactiones paginae "Dionantum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 8:
Eius superficies circiter 99,80 chiliometrorum quatratorum est.
 
== Bibliographia ==
* Ph. Döllinger, ''La Ligue hanséatique. Emergence, la floraison et la chute d'un syndicat'', Utrecht, 1967.
* E. Gérard, 1988, ''Histoire de la ville de Dinant'', Dinant, 1988.
* H. Hachez, ''Histoire de Dinant'', Bruxellis, 1932.
* M. Hubert, ''Dinant à travers les âges'', Dinant, 2007.
 
== Histoire ==
iam inventa sunt Dionanti et ad ripas fluivii Mosae vestigia multa temporum quae docti palaelithicum, mesolithicum et neolithicum nuncupare solent.
 
Etymon verbi videtur celticum fontem habere : ''divonanto'' quod secundum quosdam ''vallem sacram'' designat.
 
Iam tempore Caesaris hac in regione legiones romanas transiisse videtur. Sed praesentia Romana praecipue in temporibus Imperii Romani animadvertitur reliquiis archaeologicis. tunc temporis Dionantium pars erat civitatis Tungrorum.
 
Saeculo IV apparet vel attestatur initium religionis christianae, cella enim a Sancto Materno tunc Dionanti constructa est. Sanctus Perpetuus dicitur Dionanti natus esse, qui postea factus est episcopus Tungrorum.
 
Anno 1047, regente Henrico VI Sacrum Imperium Romanum, urbs Dionanti facta est pars [[Principatus Leodensis]].
 
saeculo XIIImo, moenia urbis construuntur.
 
Urbs deleta est et incolarum magna pars interfecta est inter dies 18 et 25 mensis Augusti 1466 cum Carolus Audax, dux Burgundiae, urbem diripuisset et compilavisset.
 
[[Fichier:Dinant-ruins-ww1.jpg|thumb|Via Dionanti post strages a Germanis patratas (anno 1915).]]
Denuo anno 1914, urbs Dionantum atrociter direpta est a militibus Germanis qui uno die 23 Augusti 1914 675 incolas tam viros quam mulieres et infantes atrociter interfecerunt, urbemque delerunt.
 
In secundo bello omnium gentium die 12 mai 1940 deletus est pons super Mosam impediendi causa transgressum Germanorum, sed divisio curruum cataphractorum quos ducebat [[Erwinus Rommel]] postero die valuit flumen tranire.
 
Finiente bello, fuit tamen adhuc urbs anno 1944 pyrobolis deleta et incensa.
 
== Bibliographia ==
* Ph. Döllinger, ''La Ligue hanséatique. Emergence, la floraison et la chute d'un syndicat'', Utrecht, 1967.
* E. Gérard, 1988, ''Histoire de la ville de Dinant'', Dinant, 1988.
* H. Hachez, ''Histoire de Dinant'', Bruxellis, 1932.
* M. Hubert, ''Dinant à travers les âges'', Dinant, 2007.