Quantum redactiones paginae "Saturnus (deus)" differant

Content deleted Content added
Linea 28:
::—Ex libro octavo ''Aeneidis''
 
Secundum Hesiodum, homines [[Aurea Aetas|aurea aetate]] in pace beate vivebant omniaque communia habebant sine distinctione servorum aut dominorum. Domus autem eorum ianuas non habebant quod qui sint fures nesciebant, terra pecudesque ultro omnia ministrabant. Ab ea felicitate possidendi cupiditate homines degeneraverunt: inde enim bella inimicitiaeque rapinaeque terras invadere coeperunt. A regno tam prospero Italia nonnumquam a poetis "Saturnia tellus"<ref>[[Columella]] ''Praefatio'' 20 'ex versu [[Ennius|Enniano]]. Cf [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] I,34,5.</ref> vocata est; certe ut [[Ianiculum]] trans Tiberim a Iano dictum est sic mons quem postea [[Capitolium]] vocaverunt primo Saturnia arx appellata est quod ibi oppidum condiderat et primus in agro Romano regnaverat (Capitolium nominari coeptum est postquam regnante [[Lucius Tarquinius Superbus|Tarquinio Superbo]] humanum caput in [[Iuppiter|Iovis]] templi fundamentis inventum est). Unde Vergilius:
 
:Hanc Ianus Pater hanc Saturnus condidit arcem