Quantum redactiones paginae "Fiscannum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
Fiscannum, Flumen Fiscanni, Fiscannus, Ficus Fiscanni nomina sunt quae piscatorum portum oppidumque in Pago Caletum, provinciae quae Normannia sive Neustria olim appellabatur designant; Franciae hodiernae Sequanae Maritimae Praefecturae commune est.
 
Per saecula multa ob abbatiam insignem Sanctae Trinitatis percelebre fuit. Haec septimo saeculo fundata, anno 900 sanctuario vastiore dotata Normanniae ducis Ricardi II impulsu monachorum ordinis Scti. Benedicti coloniam accepit. Abbas [[Gulielmus de Vulpiano]] saeculi undecimi initio famam magnam acquisivit bibliothecamque amplicavit. Orationem ante missam 'Ad mensam dulcissimi convivii tui' Scto. Ambrosio traditionaliter adscriptam verisimiliter conposuit.Normanniae dux Gulielmus qui et rex Angliae festorum maiorum missis Fiscanni celebratis plurimis adstabat. Aedificia plurima incendio anno 1168 combusta abbas Henricus de Solleio restauravit....