Quantum redactiones paginae "Severinus Kierkegaard" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
[[Fasciculus:Kierkegaard.jpg|thumb|right|Severinus Kierkegaard]]
'''Severinus Aabye Kierkegaard''' (vulgo ''Søren Aabye Kierkegaard''; natus [[Hafnia]]e in urbe Danorum in [[Silandia]] insula sita [[5 Maii]] anno [[1813]]., ibidem mortuus [[11 Novembris]] [[1855]]) [[Dania|Danicus]] philosophus erat. Ab illo putare solitum est sectam [[existentialista|existentialisticam]] esse profectam.
 
Severinus Aabye Kierkegaard vitam hominum in unam ex tribus abituram esse viis voluit: homines enim sibi imponere posse aut vitam [[aesthetica]]m, quae esset vita, qua in diem viverent fugientem neglegentes futuri et praeteriti temporis, aut vitam [[ethica]]m, quae esset vita quasi patris familias unam tantum diligentis mulierem, aut vitam fidei, cuius exemplum esset [[Abraham]]us, vir totus conversus ad numen divinum. Inter quas vitae vias non posse fieri mediam: nam vitam hominum non esse ''et hoc, et illud'', sed ''aut illud, aut hoc''. Ab isto vero ''aut hoc, aut illo'' nasci illam sollicitudinem animi, quam Severinus Kierkegaard ''angorem'' dixit.
 
{{Vicicitatio|Severinus Kierkegaard|Severinum Kierkegaard}}