Quantum redactiones paginae "Dies laboris" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
 
==Res gestae==
Kalendis Maiis anno [[1886]] opifices vel [[laborator]]es in [[America Septentrionalis|America septentrionali]] operistitium generale proclamaverunt ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas per diem imminuerent. Deinde in [[urbs|urbibus]] [[protestatio]]nes fuerunt et opera sistebantur. Ministri publici protestationes prohibebant et [[3 Maii]] [[1886]] [[Sicagum|Sicagi]] plures laboratores necaverunt. Die [[4 Maii]] quisdam bombam in turmam ministrorum publicorum iecit, plures ministros interficiens. Posthac octo duces protestantium accusabantur et quattuor funi poenali necati sunt. Eius rei memoriae causa cum laboratorum movimentum internationale iterum conditum est Kalendae Maiae dies festus declaratae sunt qui internationali pugnae laboratorum [[classis]] dedicatus sit. Ille dies primum festus internationalis fuit [[Kalendae Maiae|Kalendis Maiis]] anni [[1890]]<sup>i</sup>.
 
Hic dies quia cum seditionibus Sicagensibus coniunctus est in [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis Americae]] et in [[Canada]] ad hoc diem non Kalendis Maiis sicut in pluribus aliis civitatibus sed primo [[dies Lunae|Lunae die]] [[September|mensis Septembris]] celebratur.